Już kiedyś prosiłam o taką przysługę i się doczekałam, więc może i tym razem ktoś poratuje. Potrzebuję tłumaczenia na polski takiego tekstu. Nie chodzi o zrozumienie sensu, bo od tego mam gdzieś tłumaczenie angielskie, ale ono jest nieprecyzyjne. Chodzi o klasyczne tłumaczenie. Jeśli jest więc jakiś łacinnik to BAAARDZO proszę o pomoc. Nawet jestem gotowa prawdziwą flaszkę postawić!
Cytat:
XV.
Sed ad haec tentemus, animas quae deficiunt in fide, naturalibus rationibus adiuvare.
Si quis diversa semina in unum permisceat, et haec indiscreta seminet, vel passim spargat in terram: nonne uniuscuiusque seminis granum, quocumque loci iactum fuerit, competenti tempore secundum naturae suae speciem germen producet, ut statum suae formae suique corporis reparet?
Ita ergo uniuscuiusque carnis substantia, quamvis varie diverseque dispersa sit, ratio tamen ipsa, quae inest unicuique carni, est immortalis: 108 quia immortalis animae caro est ex eo tempore, quo seminatis in terram corporibus primum veri Dei voluntati arrisit, collectum terrae attractumque substan-tiae suae censum reddit, ac reparat in illam speciem, quam mors aliquando dissolverat.
Et ita fit ut unicuique animae non confusum, aut extraneum corpus, sed suum quod habuerat re-paretur, ut consequenter possit pro agonibus praesentis vitae, cum anima sua caro vel pudica coronari, vel impudica puniri. Et ideo satis caute Ecclesia nostra fidem Symboli docet, quae in eo quod a caeter-is traditur, Carnis resurrectionem, uno addito pronomine, tradidit, Huius carnis resurrectionem. Huius sine dubio, quam habet is, qui profitetur, signaculo crucis fronti imposito: quo sciat unusquisque fi-delium carnem suam, si mundam servaverit a peccato, futurum esse vas honoris, utile Domino ad om-ne opus bonum paratum: si vero contaminatam in peccatis, futurum esse vas irae ad interitum. 109 Iam vero de ipsa resurrectionis gloria, et de repromissionis magnitudine, si quis plenius scire desiderat, in omnibus pene divinis voluminibus inveniet indicari. Ex quibus nos commonitionis tantummodo gratia pauca in praesenti loco memorantes, finem iniuncti a te Opusculi faciemus. Igitur Apostolus Paulus, quod resurgat mortalis caro, talibus asserit argumentis, dicens: Quod si resurrectio mortuorum non est, ergo nec Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, vacua est et fides nostra. Et paulo post: Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, initium dormienti-um: quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur: unusquisque autem in suo ordine: initium Christus, deinde hi qui sunt Christi in adventu eius; deinde finis. Et in sequentibus addit et haec: Ecce mysterium vobis dico: Omnes quidem resurgemus, non omnes autem immutabimur (sive ut in aliis exemplaribus invenimus). Omnes quidem dormiemus, non omnes autem immutabimur: in momento, in ictu oculi, in novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Sed et ad Thessalonicenses nihilominus scribens dicit: Nolo autem vos ignorare fratres de dormienti-bus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent. Nam si credimus, quod Iesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt, per Iesum adducet cum illo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui relicti sumus in adventu Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt: quia ipse Dominus in iussu, et in voce Archangeli, et tuba Dei descendet de coelo, et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos, qui vivimus, qui relicti sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et ita semper cum Domino erimus.
44. Verum ne existimes haec Pauli solius, quasi novella praedicatione signari: audi etiam quid Eze-chiel propheta olim per Spiritum Sanctum praelocutus sit. Ecce, inquit, ego aperiam sepulcra vestra, et educam vos de sepulcris vestris. Iob quoque mysticis redundans eloquiis, audi quam evidenter resur-rectionem mortuorum praedicet. Est. inquit, arbori spes: si enim abscissa fuerit, iterum pullulabit, et virgultum eius nunquam deficiet. Quod si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus eius, ab odore aquae reflorebit, et faciet fruticem sicut novella. Vir vero si mortuus fuerit, abiit, et mortalis si ceciderit, ultra non erit? Non tibi videtur in verbis his, cum quodam pudore arguere homines, et dicere: Itane stultum est hominum genus, ut cum videant exscissae arboris truncum rursum pullulare de terra, et lignum emortuum iterum vitam recipere, ipsis ne lignis quidem aliquid simile de semetipsis, nec arboribus opinentur? Ut autem scias, quod veluti interrogantis modo legendum sit quod dixit: Mortalis autem cum ceciderit, non resurget? de consequentibus probationem accipe. Subiungit namque statim: Si enim mortuus fuerit homo, vivet. Et paulo post dicit: Exspectabo usquequo iterum fiam. Et iterum idem dicit: Qui resuscitaturus est super terram pellem meam, quae haec nunc haurit.
|
Powód: flaszkę i obwarzanka
Ostatnio edytowane przez Prezydentowa : 27.09.2013 o godz. 20:21.
|